Scaenarium[1] Italice scenario 'quod acu ad scaenam figitur' a Graeco σκηνή) in artibus activis est synopticum eventús vel seriei actionum eventuumque corpus. In commedia dell'arte scaenarium erat adumbratio ingressionum et egressionum, actio argumentum ludi describens, quae ad tergum scaenae re vera figebatur. Quae res Italice nunc appellatur canovaccio, 'quod ad textile ex quo scaena constructa est figitur'.

Scaenarium spectaculi Quidam a Cirque du Soleil oblati.

Scaenaria ex renascentia exstantia solum nomina partium, breves actionis descriptiones, et mentiones certorum lazzi (iocorum solitorum) continent, sine ampliori explicatione. Eruditi credunt hoc genus scaenariorum fuisse fundamenta perfunctionis omnino improvisatoriae, sed ut videtur simplices argumenti commemorationes continebant pro actoribus in distributione partium qui legere poterant. Greges commedia hodierni saepissime scriptis utuntur quibus sunt varii extemporizationis additae gradus.

In operis musicis vel ballationibus creandis, scaenarium saepe primum excogitatur ad modum accommodationis primi fontis indicandum et ad elementa personarum, actionum, argumentorum summatim describenda, res quae in libello plene excogitato sive scripto amplificari deinde possunt. Quae adumbratio esse potest praeconium quod productores, directores, vel compositores futuros trahit.

Auctores scaenarii ballationum, ludorum musicorum, operarumque musicarum usitate hodie inter choreographos, compositores, aliosque rei creatores nominantur.

Nexus interni

Nexus externi

recensere