Saso
Saso insula (Albanice Sazan; Graece Σάσων; Italiane Saseno) est insula parva ab Aulone haud longe distans,[1] hodie Albaniae tributa, hominibus deserta.
Historia
recensereTemporibus antiquis Saso refugium fuit piratarum.[2] Ab aevo medio et usque ad annum 1797 Res Publica Venetorum Sasonem possedit. Insula anno 1797 a Francia nacta et in praefectura Corcyra inclusa, anno 1799 amissa et proximo anno ad rempublicam Septinsularem addita est; sed anno 1807 imperio Francico rursus annexa est.
Anno 1815 cum aliis insulis Ioniis Saso in Imperium Britannicum recepta est et in civitatem unitam Insularum Ioniarum inclusa, anno 1864 autem regno Graeciae attributa. Suadentibus Italis et Austriacis Graeci anno 1913 ab insula se recesserunt, novae civitati Albaniae relinquentes; sed Itali ipsi die 30 Octobris 1914 obsederunt. Gubernium Albanicum die 2 Augusti 1920 occupationem Italicam adprobavit.[3] Exercitus Italicus insulam usque ad annum 1947 retinuit.
Notae
recensere- ↑ Strabo, Geographica 6.3.5.
- ↑ Plinius, Naturalis historia 3.152.
- ↑ B. P. Papadakis, Histoire diplomatique de la question nord-épirote (Athenis, 1958).
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Saso spectant. |