Wikidata-logo.svg Sartaj Aziz
Res apud Vicidata repertae:
Sartaj Aziz: imago
Nativitas: 7 Februarii 1929; Mardan
Patria: Pakistania, India Britannica

Officium

Officium: Senator
Munus: legatus, oeconomus, politicus, peace activist
Patronus: Beaconhouse National University

Consociatio

Factio: Pakistan Muslim League (N)
Religio: Islamus

Sartaj Aziz seu litteris Perso-Arabicis سرتاج عزيز (natus die 7 Februarii 1929 in pago Mardan) est politicus internationalis et eruditus Pakistaniae.

E familia tribus Kakakhel populi Paštuni ortus, Sartaj Aziz alumnus est collegii Islamiae Lahorii in urbe et universitatis Harvardianae. Minister civicus ab agricultura ab anno 1984 usque ad 1988, senator inde usque in annum 1999 meruit. Eisdem annis ter minister a vectigalibus fuit, a die 7 Augusti 1990 ad 18 Aprilis 1993, breviter mense Iunio eiusdem anni, iterum a die 25 Februarii 1997 ad 6 Augusti 1998. A quo die minister a rebus externis meruit usque ad 12 Octobris 1999, primo ministro Nawaz Sharif. Deinde apud universitatem privatam Beaconhouse professor et cancellarius vicarius operam dedit. A die 7 Iunii 2013, Nawaz Sharif iterum primo ministro facto officiumque ministri a rebus externis assumente, Sartaj Aziz consiliarius a securitate nationali (usque ad diem 23 Octobris 2015) et consiliarius rerum externarum factus est.

ScriptaRecensere

 
Nicolaus Cotzias minister rerum externarum Graeciae (ad sinistram partem) cum Sartaj Aziz anno 2016 pictus
  • Between Dreams and Realities: Some Milestones in Pakistan’s History. Karachi: Oxford University Press, 2009. ISBN 978-0-19-547718-4

Nexus externiRecensere

  • Vita apud ministerium rerum externarum
Ministri rerum externarum Pakistanenses