Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Khawaja Asif
Res apud Vicidata repertae:
Khawaja Asif: imago
Nativitas: 9 Augusti 1949; Sialkot
Patria: Pakistania

Officium

Officium: Member of the 14th National Assembly of Pakistan, Member of the 15th National Assembly of Pakistan
Munus: politicus, Argentarius

Consociatio

Factio: Pakistan Muslim League (N)
Religio: Islamus

Khawaja Asif, plene litteris Perso-Arabicis خواجہ محمد آصف Ḫawāja Muḥammad Āṣīf (apud Sialkot natus die 9 Augusti 1949) est politicus Pakistaniae.

Patre Khawaja Muhammad Safdar politico provinciali haud obscuro et foederis Islamici Pakistanensis fautore, Khawaja Asif apud collegium iuvenum militum Hasan Abdal educatus, apud collegium regiminis et collegium iurum universitatis Panjabensis Lahori in urbe eruditus est eisdem annis quo Nawaz Sharif. Multos annos argentarius operam dedit in emiratibus Arabicis. Patre mortuo in patriam rediit senatorque anno 1991 electus est, postea legatus conventui nationali pro circulo Sialkot ab anno 1994. Minister a petroleo brevi temporis spatio anno 2008 fuit, primo ministro Yousaf Raza Gillani. Minister ab aqua a die 7 Iunii 2013, insuper minister a munitione a die 27 Novembris eiusdem anni meruit. Haec munera usque ad 28 Iulii 2017 implevit, primo ministro Nawaz Sharif. Quo ab officio suo deiecto, novo ministro primo Shahid Khaqan Abbasi inducto, Khawaja Asif minister a rebus externis die 4 Augusti 2017 factus est.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  • Vita apud senatum Pakistanensem
Ministri rerum externarum Pakistanenses
Ministri munitionis Pakistanenses