Timotheus (natus Lystrae in Lycaonia, mortuus Ephesi fortasse die 22 Ianuarii 97) fuit missionarius Christianus, discipulus sociusque Pauli apostoli, deinde, ut traditur, episcopus Ephesinus. Duae epistulae Novi Testamenti ei inscribitur, Epistula I et Epistula II ad Timotheum appellatae, quae etsi in primis verbis Paulo ascriptae fortasse pseudepigraphicae sunt. In pluribus ecclesiis Christianis Timotheus sanctus habetur; Christiani orientales festum eius diem 22 Ianuarii, occidentales autem 24 vel 26 Ianuarii, celebrant.

Wikidata Timotheus (episcopus)
Res apud Vicidata repertae:
Timotheus (episcopus): imago
Timotheus (episcopus): imago
Nativitas: 17 CE; Lystra
Obitus: 97 CE; Ephesus

Familia

Genitores: ; Eunice

Memoria

Sepultura: Church of the Holy Apostles
Sanctus (feriae die 22 Ianuarii)

In Bibliis recensere

Timotheus Actibus Apostolorum commemoratur:

Pervenit autem in Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudaeae fidelis, patre autem Graeco; huic testimonium reddebant, qui in Lystris erant et Iconii fratres. Hunc voluit Paulus secum proficisci et assumens circumcidit eum propter Iudaeos, qui erant in illis locis; sciebant enim omnes quod pater eius Graecus esset.[1]

Notae recensere

  1. Actus Apostolorum 16.1–3 (Nova Vulgata).

Bibligraphia recensere

  • Cross, F. L., et Livingstone, E. A., editores. "Timothy, St". In The Oxford Dictionary of the Christian Church. Oxoniae: Oxford University Press, 2005.
  • Farmer, David. "Timothy". In The Oxford Dictionary of Saints. Oxoniae: Oxford University Press, 2011.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Timotheum spectant.
  Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Store norske leksikon