Matthaeus (apostolus)
Matthaeus (Hebraice: מתתיהו, Matitjahu = "donum JHVHs", Graece: Ματθαῖος), fuit discipulus Iesu Christi, qui eum inter duodecim apostolos vocavit. Traditio Christiana eum etiam scriptorem Evangelii secundum Matthaeum esse vult, quod autem a multis exegeseos biblicae auctoribus abnuitur, imprimis Hypothesi duorum fontium, quae dicitur, innixis.
Vita
recensereFilius Alphaei natus est in Galilaea. Publicanus a Romanis praefectus est ad cogendas pecunias.
Matthaeus, qui etiam dicitur Levi, probabiliter a Iesu appellatus est Matthaeus, cuius nomen idem valet atque donum Dei. Sanctus Petrus, exempli gratia, antea Simon dicebatur. Postquam vocatus est, reliquit officium exactoris, ut Iesum comitaretur in eius itineribus. Fuit testis mortis et resurrectionis Iesu; vidit eius ascensionem in caelum; et Spiritum Sanctum recepit die Pentecostes.
Matthaeus, ut Iudaeis praedicaret, scripsisse traditur primum evangelium lingua Aramaica, ut affirmavit Eusebius, sed exemplaria tantum superfuerunt conversionis in lingua Graeca.
Traditur Matthaeum profectum esse in Aethiopiam et, deinde, in Persiam, ubi martyrium subiit.
Dies festus
recensereMatthaeus sanctus celebratur ab Ecclesia Catholica die 21 Septembris.
Vocatio Sancti Matthaei
recensereIn ipsius evangelio Sanctus Matthaeus suum describit vocationem a teloneo ad apostolum Iesu:
- Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthaeum nomine, et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum. Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius.
- Et videntes pharisaei dicebant discipulis eius: “ Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? ”.
- At ille audiens ait: “ Non est opus valentibus medico sed male habentibus. Euntes autem discite quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”. Non enim veni vocare iustos sed peccatores”. Mat 9,9-13
Nexus interni
- Evangelista
- Liber de infantia (textus mediaevalis sancto Matthaeo tributus)
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Matthaeum spectant (Matthew the Evangelist, Saint Matthew). |
Duodecim |
Andreas • Bartholomaeus (Nathanaël) • Iacobus, filius Alphaei (Minor • Iustus) • Iacobus, filius Zebedaei (Maior) • Ioannes (Amatus • Evangelista • Patmi) • Iudas Iscariotes • Iudas Thaddaeus • Matthaeus • Philippus • Simon Petrus • Simon Zelotes • Thomas |
---|---|
Posteriores | |
Alia |
Ultima Cena • Actus Apostolorum • Pentecoste • Successio Apostolica |