Ecclesia Sancti Ludovici Francorum de Urbe
Ecclesia Sancti Ludovici Francorum de Urbe est aedes sacra Romana prope Aream Agonalem. In ecclesiae Cappella Contarelli tres picturae a Michaele Angelo Merisi Caravaggio pictae affixae sunt.
Ecclesia inter annos 1518-1589 cum cardinalis Matthaei Contarellus et Catharinae Medicaeae auxilio exstructa, sancto Ludovico IX regi Franciae dicata est.
Caravaggii picturae vocationem ac martyrium Matthaei apostoli nec non eius ab angelo inspirationem evangelio scribendo demonstrantes inter annos 1599-1602 confectae sunt.
Organum portae principali superpositum anno 1879 a Iosepho Merklin aedificatum est; 35 voces in 4 operibus continet.
Hoc templum semper est titulus illorum cardinalium, qui et archiepiscopi Parisienses sunt.
Presbyteri cardinales
recensere- Petrus Veuillot (1967–1968)
- Franciscus Marty (1969–1994)
- Ioannes Maria Lustiger (1994–2007)
- Andreas Vingt-Trois seit 2007
Nexus interni
-
Aedes interior cum tectorio
-
Vocatio Matthaei Evangelistae
-
Inspiratio Sancti Matthaei
-
Martyrium Sancti Matthaei
Weblinks
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad ecclesiam sancti Ludovici Francorum de Urbe spectant. |