Sancta Mechtildis

monialis in Helpede

Mechtildis de Hackeborn (1241–1298) fuit monialis in monasterio Helpithensi (seu Helftensi)[1] apud Islebiam, quae praesertim tamquam auctrix Libri specialis gratiae (de mystica) commemoratur. In schola puellari studiorum exactrix fuit.

statua in Abbatia Cellae Angelorum, in Austria Superiore

Vita et spiritualitas

recensere

Mechtildis anno 1241 nobilibus parentibus e familia de Hackeborn[2] nata est. Septennis a monialibus monasterii Rodarsdorfensi, ubi Gertrudis, soror eius maior natu vivebat, se inter illas admitti rogavit. Anno 1258 monasterium ad Helfta[1] (seu Elpidium) ad Islebiam translatum est, ubi usque ad mortem vixit. Munere praefectae scholarum et cantricis fungebatur. Cum anno 1290 in morbum incidisset, duae sorores eiusdem monasterii, e quibus una verisimiliter sancta Gertrudis fuit, experientias eius per scripta conservari curaverunt; cui libro titulus Liber specialis gratiae inscribitur.[3] Sancta Mechtildis circa annum 1298[4], forsitan die 19 Novembris 1299[5] mortua est.

Spiritualitas

recensere

Mechtildis facultatem varia elementa liturgiae profunde experiendi habebat[6]; prima pars Libri specialis gratiae iuxta ordinem anni liturgici ordinata est, saepissime ad textus qui in liturgia horum dierum canuntur alludens.[7]

Laus Dei, expressio profunda vitae Christianae, a Trinitate Sancta manet; ad hanc laudem etiam omnes sensus hominis conspirare debent. Non solum homo, sed et tota creatio sigillo Sanctae Trinitatis insignita est. Eschatologica sanctae Mechtildis spes nullis terminis circumscribitur.[5]

Errores circa personam sanctae Mechtildis

recensere

In eodem monasterio Helftensi et eodem fere tempore quo sancta Mechtildis, vixit et beguina[8], Soror Mechtildis nuncupata, vulgo Mechthild von Magdeburg; quas Mechtildes nonnulli confuderunt.[9] Gertrudis de Hackeborn, soror sanctae Mechtildis, abbatissa monasterii Hefltensis fuit, unde nonnumquam sancta Mechtildis cum baculo pastorali repraesentatur, etiamsi reapse abbatissa non fuit.[10] Donna Matelda in Divina Comoedia forsitan sancta Mechtildis[3] est; vel, iuxta aliorum opiniones, soror Mechtildis[5] aut Mathildis Canusina.[11]

In Martyrologio Romano elogium eius die 19 Novembris legitur.[12], sed alicubi Mechtildis die 26 vel 27 februarii colitur[11] In Ordine Praedicatorum sancta Mechtildis in festo sancti Alberti Magni breviter commemoratur, cum cantatur responsorium: Visi sunt beatae Mechthildi Albertus et Thomas.[13] Mechtildis etiam in Ecclesia Anglicana colitur.

Editiones recentiores

recensere
  • Revelationes Gertrudianae ac Mechtildianae II: Sanctae Mechtildis Liber specialis gratiae, accedit sororis Mechtildis Lux divinitatis (1877)[7]
  • Preces Gertudianae (1919) [orationes selectae a s. Gertrude et s. Mechtilde compositae][14]
  1. 1.0 1.1 Nomen loci, in quo monasterium ubi s. Mechtildis vixit, in variis documentis Latinis haud idem est: monasterium Helpithense ["in monasterio Helpithensi", Martyrologium Romanum (2004), die 19 novembris, 8o loco]; monasterium "Helftae vel Helffede (quod idiomate Saxonico dicebatur Helpede, unde quidam latine verterunt Elpidium" [Revelationes Gertrudianae ac Mechtildianae, I (1875), praefatio, p. I]; nonnumquam indeclinabile "ad Helfta iuxta Islebium" [Revelationes Gertrudianae ac Mechtildianae, II (1879), praefatio, p. II]; nonnumquam vero nomen Saxonicum usurpatur, ut in titulo editionis Herbipolitanae (1510), "monialium coenobii Helfede" (Revelationes, II, praef., p. XI).
  2. Ita auctor praefationis ad Revelationes Gertrudianas ac Mechtildianas, I (1875) [p. VI]: "E nobili de Hackeborn prosapia eductae sunt" (scil. Gertrudis et Mechtildis).
  3. 3.0 3.1 Praefatio. In: Revelationes Gertrudianae ac Mechtildianae II (1877), pp. I–XVI.
  4. Martyrologium Romanum, editio altera. Typis Vaticanis MMIV [p. 795]
  5. 5.0 5.1 5.2 Schmidt, M. 1980. Mechtilde de Hackeborn (sainte). In: Dictionnaire de spiritualité, ascétique et mystique, doctrine et histoire. Tome 10: Mabille – Mythe. Paris. col. 873–877 (lege hic).
  6. Benedict XVI, General Audience (Saint Peter's Square; Wednesday, 29 September 2010): Saint Matilda of Hackeborn (lege hic anglice)
  7. 7.0 7.1 Revelationes Gertrudianae ac Mechtildianae II: Sanctae Mechtildis, Virginis Ordinis Sancti Benedicti Liber specialis gratiae, accedit sororis Mechtildis, eiusdem Ordinis Lux divinitatis. Opus ad codicum fidem nunc primum integre editum Solesmensium O.S.B. monachorum cura ac studio. XVI+759 pp. Apud H. Oudin Fratres, Pictavii–Parisiis.
  8. "Sed antea tamquam Beguina vixit". Argumentum in librum Sororis Mechtildis [p. 426], in: Revelationes Gertrudianae ac Mechtildianae, II (1879).
  9. Kowalczyk, M. 2010. Cztery mistyczki, dwa imiona i jeden klasztor. Studia Warmińskie, 46: 295–305 (lege hic)
  10. Wirtualne Muzea Małopolski: Obiekty – Święta Mechtylda z Hacheborn
  11. 11.0 11.1 Casanova, G. 1913. St. Mechtilde. In: Catholic Encyclopedia (lege hic).
  12. Martyrologium Romanum, editio altera. Typis Vaticanis MMIV [p. 632]
  13. Breviarium iuxta ritum Ordinis Prædicatorum. Pars altera. Romæ ad s. Sabinæ MDCCCCLXXII [p. 938]
  14. Preces Gertrudianae. Editio nova altera, recognita a monacho Ordinis S. Benedicti Archiabbatiae Beuronensis. XX+274 pp. B. Herder, Friburgi Brisgoviae.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mechtildim spectant.