Genovefa Parisiensis

virgo Parisiensis
(Redirectum de Sancta Genovefa)

Sancta Genovefa (Francogallice Geneviève) Parisiensis vel Nemetodurensis, circa annum 423 Nemetoduri nata et circa annum 502 Lutetiae mortua, ab Ecclesia Catholica et Ecclesia Orthodoxa sancta colitur; dies memoriae sanctae Genovefae 3 Ianuarii est. Genovefa fuit virgo consecrata et sanctus patronus Lutetiae urbis est.

Wikidata Genovefa Parisiensis
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 423; Nemetodurum
Obitus: 502; Lutetia
Patria: Francia

Memoria

Sepultura: Saint-Étienne-du-Mont
Sanctus (feriae die 26 Novembris, 3 Ianuarii)
Sancta Genovefa a Luca Cranach maiore picta (1506)

Gente Francica nobili nata est; anno 529 Germanus Autissiodorensis familiam Genovefae visitavit vitamque gloriosam puellae praedixit. 18 vel 20 annos nata Lutetiae vota monastica suscepit; circa annum 540 parentibus mortuis Lutetiam migravit (quae tunc tota in Insula Civitatis sita erat). Anno 451, cum Attila Lutetiam obsideret, Genovefa urbem salvam esse praedicavit; cives eam vel occidere voluerant, sed Attila exercitus abducit in campos Catalaunicos, ubi victus est. Anno 460 ecclesiam in sepulchro Dionysii Parisiensis condiderat, cui Dagobertus I abbatiam notissimam adstruxit. Cum Childericus I Lutetiam obsideret, Genovefa naves commeatu plenas per Sequanam adduxit.

Mortua mox Lutetiae patrona haberi incepit. Abbatia sanctae Genovefae Parisiensis a Chlodovecho anno 502 condita, tempore rerum novarum destructa est; nunc sanctae Genovefae reliquiae in ecclesia sancti Stephani in monte (in colle sanctae Genovefae) servantur.

Nexus externi

recensere