Samern est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Samern est praeterea pars communis generalis Schüttorf.

Wikidata Samern
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Germania
Locus: 52°19′0″N 7°15′0″E
Numerus incolarum: 805
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Geographia

Superficies: 26.07 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Samern: situs
Samern: situs

Historia

recensere

Samern vicus nomine Samaron anno 1110 primo in actis descriptum est[1]. Regio usque ad annum 1753 ad comitatum Binethensem pertinuit, cum Friedericus Carolus comes eam cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Samern ad hunc diem pertinet. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 Samern cum aliis communibus se ad commune generale Schüttorf coniunxit. Magister civium Gerhardus Schepers est.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Samern spectant.