Sal (chemia)
(Redirectum de Salis)
Sal (-is, m. vel n.) in chemia est compositum ionicum quod per reactionem neutralizationis acidi et basis effici potest.[1] Sales plerumque substantiae sunt, quae in iontibus metallicis (cationa) et iontis nonmetallicis (aniona) consistunt. Aniona sunt relicta acidi post dissociationem).
Vide etiam paginam fere homonymam: Natrii chloridum.
Sal communis est natrii chloridum, magna salis maritimi pars. Crystalla alba format.
Exempla
recensereInter sales insigniter sunt:
- Ferri oxidum
- Ferri chloridum
- Ferri carbonas
- Kalii chloridum
- Lithii chloridum
- Natrii sulphas
- Natrii carbonas
Oxida metallorum etiam sales sunt, quia in iontibus consistunt et acidum hic aqua est.
Notae
recensere- ↑ Skoog et al. 2004, praecipue capitula 14, 15, 16.
Bibliographia
recensere- Kurlansky, Mark. 2002. Salt: A World History. Walker Publishing Company. ISBN 0-14-200161-9.
- Skoog, D. A,, D. M. West, J. F. Holler, et S. R. Crouch. 2004. Fundamentals of Analytical Chemistry. Editio octava. Thomson Brooks / Cole. ISBN 0030355230.
- Viel, Claude. 1997. "Histoire chimique du sel et des sels." Science Tribune, September. Textus interretialis.
Nexus interni