Sacramentarium Gellonense
Sacramentarium Gellonense est liber manu scriptus saeculo VIII exeunte confectus hodie in Bibliotheca Nationali Francica servatus sub siglo BNF Lat. 12048. Textum praebet collectanei liturgici Ecclesiae Christianae, ad Eucharistiam toto anno celebrandam exscripti, paulo antea compositi et nomine Sacramentarii Gelasiani saepe recogniti (olim enim falso papae Gelasio I attributi).
Hic liber manu scriptus ad Guillelmum Gellonensem pertinens ab eo in abbatia a se condita iuxta Gellonam repositus est.
Bibliographia
recensere- Sacramentarium Ecclesiæ Catholicæ, a sacramentary designed to incorporate the contents of all the sacramentaries previous to the 16th century. Londinii: Masters, 1857 (Textus apud Google Books)
- J. M. Neale, ed., The ancient liturgies of the Gallican Church, now first collected. Burntisland: Pitsligo Press, 1855 (Textus apud Google Books)
- Henry Austin Wilson, ed., The Gelasian Sacramentary: Liber Sacramentorum Romanae Ecclesiae. Oxonii: Clarendon Press, 1894
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Sacramentarium Gellonense spectant. |
- Textus apud gallica.fr