Rura (Eiflensis)
Vide etiam paginam fere homonymam: Rura.
Rura[1] (Theodisce Rur; Nederlandice Roer; Francice Roer sive Rour; Vallonice Roûle) est flumen quod in Eifla prope vicum Sourbrodt in communi Waimes, provincia Belgica Leodiensi oritur, exinde maxima parte suae longitudinis in Germania manat et demum prope Ruremondam in Mosam fluit.
Longitudo | 164,5 chm |
---|---|
Altitudo fontis | 660 m |
Area systematis | 2360,88 chm² |
Fons | apud vicum vulgo Sourbrodt dictum |
Ostium | Ruremonda |
Regio | Vallonia Rhenania Septentrionalis-Vestfalia Limburgum (provincia Nederlandica) |
Inter urbes ad ripam Rurae sunt:
- Mons Ioci
- Nidecca
- Durena
- Iuliacum
- Heinsberga et Wassenberga (ad ripas oppositas)
- Ruremonda
Ruram divinitatis modo veneratam esse testimoniatur inscriptione arae anticae anno 1963 ad ripam eius inventae: SEX[TVS] OPSILIVS GEMINVS RVRAE V[OTUM] S[OLVIT] L[IBENS] M[ERITO].[2]
Nota
recensere- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ J.E. Bogaers: Ruraemundensia. Berichten van de Rijksdienst voor het Oudheidkundig Bodemonderzoek 12, 1963, p. 57-86.
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ruram spectant. |