Roshemium [1] (Germanice et Francice Rosheim ) est commune 5312 incolarum (anno 2020) praefecturae Rheni Inferioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia et a die 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est vocata.

Rosheim: municipium

Historica

recensere

Roshemium fuit urbs imperialis Imperii Romani Sacri. Anno 1354 ad res suas tuendas urbs imperialis libera Rosheim in foedus decapolim dictum cum novem aliis Alsatiae urbibus ingressa est. Ex illibus urbibus minima erat Rosheim. Etiam post Pacem Westphalicam (1648) decapolis Francogallorum regi restitit atque fidem erga imperatores servavit. Sed postquam die 5 ianuarii 1675 Thuringhemiano proelio marescalcus Francicus Turenne exercitum Imperii Germanici ab Electore Magno ductum vicit, Noviomagense pactum (1679) Francorum dicionem in Alsatia confirmavit. Anno 1679 decapolis dissoluta est.

  1. Hic (inter alia) habes fontem nominis Latini [1]

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Rosheim spectant.
 
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!