-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Vide etiam paginam discretivam: Rosetta (discretiva)

Rosetta Stone est programma computatrale ab Rosetta Stone Ltd. productum ad discendum linguarum alienarum. A Tabula Rosettana nominatur causa conexionis repperiendo linguas ignotas sicut systema hieroglyphica Aegyptia.

Taberna typica ubi programma Rosetta Stone vendatur.

Rosetta Stone serie imaginium photographicorum et rerum locutorum et verborum scriptorum utitur quae cum planities auget difficultas quoque augeat e ratione discipuli ut nova vocabula grammaticaque mentis propria vi ac natura doceat sine exercitiis numerosis an translatione. Haec disciplina disciplina immersionis dynamicae appellatur. Secundum societatem, haec disciplina fincta est ut linguas novas doceat quomodo patrius sermo discebatur. Tamen detractatio societatis lingua materna uti ad condendum significationem verborum productum utilitatis dubiae dat quod habilitate discipuli accurate coniecturare quid sit significatio loquellarum linguae alienae per utendum imaginibus photographicis quae alicubi incerta sint confidet.

Historia recensere

Secundum societatem, auctor programmatis Rosetta Stone, Allen Stoltzfus, cum in Germania habitabat, linguam Germanicam per immersionem didicerat quod perfacile factu aestimavit. Inter annos 1980 et 1990, Stoltzfus linguam Ruthenicam discere per classes coepit, sed perdifficilius factu aestimavit. Usum discendi linguam Germanicam simulare voluit et technologia computrale uti ad creandum idem usum constituit cum sororio suo, Iohannes Fairfield, qui doctus scientiis computatralibus erat.

Anno 1992, technologia orbiculori optici propositum in realitatem duxit, itaque societatem nomine Fairfield Language Technologies in urbe Harrisonburg Virginiae fundaverunt. Illi alterum hominem nomine Eugenium Stoltzfum, frater Allen Stoltzfi, ad numerum suum iunxerunt. Eugenius Stoltzfus ad quaestum primarii ministri ad administrationem adhibitus est. His rebus perfectis, programma sua sub nomine Rosetta Stone publicaverunt. Anno 2003, societas Thomam Adams, qui negotiator peritus prudensque rerum internationalium esset, novum praesidem primariumque ministrum ad administrationem nuncupavit. Societas nomen suum in Rosetta Stone, Ltd., mutavit anno 2006.

Versiones recensere

Versio quae nuperrime publicata sit III.IV.V. est, sed omnes linguae in hac versione praesto non sunt, nam etiam nonnullae in versione secunda tantum sunt. In qua versione programma adhibeatur apparens in fronte capsulae in qua programma inveniatur atque in situ interretiale Rosetta Stone est.

Tertia programmatis versio novam habilitatem ad emendationes prehendendum instruendumque ex rete continet. Ceterum versiones recentiores plura instrumenta et novas habilitates et melioratum discendi usum et imagines photographicas melioris qualitatis quam antecessores suos habent.

Versio Secunda recensere

Disciplina fit per monades praeceptorum quae decem manus cum quattuor imaginibus photographicis singulis continet et vox sententiave quaedam componenda cum una imaginum photographicarum est. Programma iis qui illam linguam ut sermonem vernaculum loquatur utitur praeter linguas quae oratores vernaculos non habeat, sicut lingua Latina. Res docendae discrepant ab rebus grammaticis, id est verborum tempora modosque, usque ad res certas, exempli gratia colorum genera et calidum frigoremque et voces monetarias.

Praecepta singula seriem exercitiorum ad facultatem auscultandi et legendi et loquendi probandum. Ad loquendi probandum necesse est ut discipulo microphonum sit. Discipulis linguarum quae abecedario Latino utantur exercitia ad scribendi facultatem probandum sunt. Quae exercitia linguis quae abecedario Latino non utantur plectrologio virtuale utuntur. Omnia exercitia praeter ea legendi loquendique partes quattuor habent. Illud legendi duo exercitia habet et illud loquendi unum exercitium habet. In programmate, haec exercitia A et B et C et D et E nuncupantur.

Discipulo sunt verba an soni an imagines photographicae an pelliculae in arbitriis quattuor componenda. Signo electo ab discipulo ex iussorum tabella, programma utrum recte an perperam discipulum elegisse indicat. Summa ab nihil usque ad centum puncta habetur quae intra spatium meditationis videri licet, sed non intra exercitum activum. Recte eligere in primo conatu puncta quattuor, in secundo tria, in tertio duo, deinde unum adipiscatur.

Omnibus monadibus ultimum praeceptum retractatio praeteritorum praeceptorum est in quo antecessores singuli in uno manu imaginum photographicarum fiunt. Non est quod grammaticae itinerarium verum an mandata dicatur. Unum documentum quod exstet enchiridion cum versionibus scriptis loquellarum atque indice vocabulorum est.

Programma in secunda versione discos linguarum ad versionem tertiam pertinentes non intellegit.

Versio Tertia recensere

Disciplina fit per monades quattuor in planitiis singulis; deinde monas quaedam in quattuor partes praeceptorum essentialum dividitur. Praeceptum essentiale quoddam circum triginta minutas vult cum nonnulla suppraecepta in sequentia, quae suppraecepta facultatem locutionis et scribendi et usūs verborum et grammaticae et auscultandi et legendi et loquendi probant, ultime fiunt retractationes. In fine monadum singularum est quoddam milliarium quod praeteritas res in illa monade per activitatem interactivam retractat.

Programma in tertia versione discos linguarum ad versiones praeteritas pertinentes non intellegit (id est, versio prima secundaque). Qui versiones diversas programmatis habeat utra programmata instructa habere decet ut linguis singulis in utra versione uti possit.

Nexus externi recensere