Rosa Isaaci filia Otunbaeva seu litteris Cyrillicis Роза Исак кызы Отунбаева (Frunze in urbe nata die 23 Augusti 1950) est politica Kyrgyzstaniae.

Wikidata Rosa Otunbaeva
Res apud Vicidata repertae:
Rosa Otunbaeva: imago
Rosa Otunbaeva: imago
Nativitas: 23 Augusti 1950; Pisphecum
Patria: Unio Sovietica
Nomen nativum: Роза Исаковна Отунбаева

Iudicis et praeceptricis filia, alumna est universitatis publicae Moscuensis ubi philosophiae studuit. Apud universitatem nationalem Chirgisiensem professor fuit ab anno 1976 usque in 1981. Ministra a rebus externis quater meruit, in re publica Sovietica Kyrgyzensi ab anno 1986 ad 1989, postea in re publica libera annis 1992, ab 1994 usque ad 1997, denuo breve temporis spatium anno 2005. Praeses patriae facta est die 7 Aprilis 2010, quo officio usque ad 1 Decembris 2011 functa est.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Rosam Otunbaeva spectant.
Ministri rerum externarum Kyrgyzenses (1994-)