Rosa Christiana Ossouka Raponda

oeconoma, politica

Rosa Christiana, vulgo Rose Christiane Ossouka Raponda (Francopoli(fr) die 30 Iunii 1963 nata) est oeconoma et politica Gabonis.

Wikidata Rosa Christiana Ossouka Raponda
Res apud Vicidata repertae:
Rosa Christiana Ossouka Raponda: imago
Rosa Christiana Ossouka Raponda: imago
Nativitas: 1964; Liberopolis
Patria: Gabon

Alumna est Instituti Oeconomiae Vectigaliumque Liberopoli in urbe. Ministra a rationibus publicis fuit annis 2012 et 2013, primo ministro Raimundo Ndong Sima, sed hoc anno exeunte consiliaria municipalis Liberopolis electa est atque anno 2014 ineunte praefecta urbis, prima mulierum, acclamata est. In regimen nationale redeuns die 12 Februarii 2019 ministra munitionis et securitatis facta est, primo ministro Iuliano Nkoghe Bekalé; sed die 16 Iulii 2020 in munus primae ministrae, atque die 9 Ianuarii 2023 ad officium praesidis vicariae a praeside Ali Bongo promota est.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  • Vita apud regimen Gabonense