Rosa centifolia
(Redirectum de Rosa × centifolia)
Rosa × centifolia est hybrida interspecifica antiqua cuius nomen extrahitur e binomine Rosa centifolia a Linnaeo anno 1753 statuto. Eruditi recentiores speciem naturalem esse negant; hybridam evenisse censent e generis Rosae speciebus, scilicet R. gallica, R. moschata, R. canina et hybrida antiquiori Rosa × damascena. Flores fragrantissimae sunt et ad unguenta conficienda utuntur, praecipue iuxta urbem Grassam Alpium Maritimarum in Francia: ibi officinae ad unguenta paranda satis multae reperiuntur.
Nexus externi
recensere- "Rosa centifolia " apud Plants for a Future
- Centifolia: The Hundred-Petalled Rose
- De urbe Grassa