Aperire sectionem principem
Rosa damascena5.jpg
Rosa damascena

Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Rosales 
Familia : Rosaceae 
Genus : Rosa 
   
Subdivisiones: Hybrida interspecifica
Rosa × damascena P.Mill. (pro sp.)

Rosa × damascena est hybrida interspecifica antiqua cuius nomen extrahitur e binomine Rosa damascena a P. Miller anno 1768 statuto. Eruditi recentiores speciem naturalem esse negant; hybridam evenisse censent e tribus generis Rosae speciebus, scilicet R. gallica, R. moschata et R. fedtschenkoana. Flores fragrantissimae sunt et ad olea necnon unguenta conficienda utuntur. Petala ad infusiones parandas cibosque condiendos adhibentur. Alia hybrida nomine Rosa × centifolia partim e damascena evenit.

Nexus externiRecensere