Ronalda Gilbert
Ronalda Gilbert[1] (Brooklynii Novi Eboraci, 7 Septembris 1926; Vallis Molarum Californiae, 6 Iunii 2015[2]) fuit cantrix vulgaris, compositor carminum, histrio, et agitatrix politica Americana, atque una ex primis sodalibus the Weavers, quadricinii musici, contraltus cum Petro Seeger, Lee Hays, et Friderico Hellerman.
Sara mater vestifica et syndicalista; Carolus pater operarius in fabrica fuit.[3] Ronalda prima adulescentia, secundo bello mundano nuper conflato, Vasingtoniam in Districtu Columbiae migravit, ubi apud Bibliothecam Congressionalem in Alanum Lomax, Woody Guthrie, et alios cantores vulgares incidit. Scholam superiorem Anacostianam frequentavit.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Nata Ruth Alice Gilbert, sed Ronnie Anglice per ludibrium saepe appellata.
- ↑ Weber 2015.
- ↑ *Ronnie Gilbert Biography (1926-). Film Reference Forum, filmreference.com.
Bibliographia
recensere- Weber, Bruce. 2015. "Ronnie Gilbert, Folk Singer for the Weavers, Dies at 88." Laudatio, New York Times, 6 Iunii.