Robertus Duraeus, alias Fortunatus (Francice Robert Dure, dit Fortunat[1], natus Tinteniaci, in Britannia minore, mortuus 27 Martii 1527) fuit humanista et paedagogus Francicus aetatis Renascentiae. Primas fuit collegii Plessiaci. Edidit anno 1510 opera Hilarii Pictavensis in aedibus Iodoci Badii, et anno 1512 opera Cypriani Carthaginiensis sub prelo Bertholdi Rembold et Ioann Waterloes[2].

Bibliographia

recensere
  • S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, pars III, Praefatio Guilelmi Hartel, Vindobonae, 1871, p. LXXVI [2]
  • Augustus BERNARD, Geofroy Tory, peintre et graveur, premier imprimeur royal, Lutetiae, 1865, p. 9 [3]
  1. sic apud Aubinum-Ludovicum Millin Antiquités nationales, ou Recueil de monumens pour servir à l'histoire générale et particulière de l'Empire François, vol. 4, p 16 [1].
  2. hac in editione confitetur se manu scriptum in manibus tenuisse, sed hoc officium ad finem ducere non potuisse et Guilielmum Potetum Biscutinum quemdam editionem curavisse.


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.