Ricardus Williamson
Ricardus Williamson (natus in Buckinghamiensi comitatu Angliae die 8 Martii 1940), alumnus Collegii Wintoniensis et mox Collegii Clarae apud Cantabrigienses, est episcopus auxiliaris Fraternitatis Sacerdotalis Sancti Pii X, qui die 30 Iunii 1988 a Marcello Lefebvre consecratus est. Propter hoc factum, papa Ioannes Paulus II Marcello Lefebvre sacra interdixit. Sententia Ricardi Williamson est "Fidelis inveniatur."
Dicitur Williamson inter colloquium percontativum cum televisione Suecica holocaustum denegavisse[1][2]
Die 24 Ianuarii 2009 papa Benedictus XVI sacrorum interdictum contra Ricardum Williamson et alios episcopos Fraternitatis abolevit, sed postea eum petivit ut quae ab ipso de holocausto dicta sunt, retraheret.
Williamson, Sanctae Sedis iniussu, ad quattuor sacerdotes episcopatum contulit.[3]
Nexus externus
recensereNota
recensere- ↑ Papst begnadigt notorischen Holocaust-Leugner, Tages-Anzeiger die 22 Ianuarii 2009
- ↑ ‚Pius-Bischof‘ Richard Williamson leugnet die Existenz von Gaskammern, kath.net, die 22 Ianuarii 2009.
- ↑ https://web.archive.org/web/20230726212702/https://www.paudal.com/2023/01/09/a-new-bishop-consecrated-by-bishop-richard-williamson/
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |