Res nullius
Res nullius sunt res quae de iure ad aliquem pertinere possunt, sed de facto ad neminem pertinent, exempli gratia animalia silvatica, pisces, etc. Apud Gaium iurisconsultum: "Quod nullius est, id naturali ratione occupandi conceditur."
Apud ius inter civitates et gentes, res nullius quae ad terram spectat terra nullius appellatur.