Renovatio monetae,[1] in Anglia nummus novus[2] seu nova moneta[3] appellata, est systema fiscale et monetarium civitatum Europaearum mediaevalium quo necesse erat quoque lustro vel decennnio nummos usitatos cedere novosque pretio maiori accipere. In Anglia hoc systema rege Edgaro anno vel 973 vel 975[4] inceptum, anno 1158 rege Henrico II abruptum est.

Penny argenteus rege Edgaro anno fere 974 incusus, "renovatione monetae" incipienda
  1. "Renovatio monetae": vide bibliographiam nostram
  2. "affuit vir ... qui ... novum nummum in eleemosynam supplex expetiit. Habebat autem tunc temporis in Anglia nummum novum in diebus Henrici regis primi, sed rarum adhuc prae novitiate nummismatis": Ioannes de Ford, Vita beati Wulfrici anchoretae Haselbergiae 1.1; cf. Giles E. M. Gaspar, Svein H. Gullbekk, "An intimate encounter with English coinage in the High Middle Ages: the case of Wulfric of Haselbury" in British Numismatic Journal vol. 83 (2013) pp. 112-119
  3. "Deinde per totam Angliam novam fieri praecepit monetam, quia vetus vitio tonsorum adeo erat corrupta, ut vix nummus obolum appenderet in statera": Rogerus de Wendover, Flores historiarum sub anno 975; cf. Dolley (1979) p. 4
  4. Dolley (1979)

Bibliographia

recensere
 
Penny argenteus rege Stephano anno circiter 1145 incusus, "renovatione monetae" mox abruptura