Unum yuan, exemplar antiquum.
Vocabulum renminbi characteribus Sinicis scriptum: simpliciter (summa parte) et traditionaliter (ima parte).

Renminbi (Mandarinice simpliciter 人民币, traditionaliter 人民幣, pinyin rénmínbì 'moneta hominum'),[1] breviter RMB, est legitima Sinarum moneta atque una ex reservatis orbis terrarum monetis maximi momenti. Yuan (simpliciter et traditionaliiter 元, pinyin yuán) est fundamentalis renminbi unitas, sed etiam monetam Sinican generaliter attingit, praecipue in rebus internationalibus, ubi locutio yuan Sinicum saepe renminbi significat. Renminbi est nomen monetae, et yuan est eius primaria unitas. Unum yuan in decem jiao (traditionaliter 角, pinyin jiǎo) dividitur, et jiao vicissim in decem fen (traditionaliter 分, pinyin fēn) dividitur. Renminbi ab Argentaria Populari Sinarum, monetali Sinarum auctoritate, dispensatur.[2]

NotaeRecensere

  1. Symbolus huius monetae 元 et ¥ scribitur, et in codice ISO CNY ponitur.
  2. Caput 2, "The People's Bank of China Law of the People's Republic of China". 2003-12-27 .

BibliographiaRecensere

  • Belke, Ansgar, Christian Dreger, et Georg Erber. 2010. "Abbau globaler Handelsungleichgewichte: muss China aufwerten?" Wochenbericht 77 (40): 2–8. ISSN 0012-1304. PDF.
  • Belke, Ansgar, Christian Dreger, et Georg Erber. 2010. "Reduction of Global Trade Imbalances: Does China Have to Revalue Its Currency?" Weekly Report 6 (30): 222–229. ISSN 1860-3343. PDF.
  • Hai Xin. 2012. The RMB Handbook: Trading, Investing and Hedging. Risk Books. ISBN 978-1906348816.
  • Krause, Chester L., et Clifford Mishler. 1991. Standard Catalog of World Coins: 1801–1991, ed. duodevicensima. Krause Publications. ISBN 0873411501.
  • Pick, Albert. 1994. Standard Catalog of World Paper Money: General Issues, ed. Colin R. Bruce II et Neil Shafer. Ed. septima. Krause Publications. ISBN 0-87341-207-9.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad monetam, Sinae spectant (Money of China, Money of the People's Republic of China).