Regna Consortionis Populorum
Regna Consortionis Populorum sunt civitates, Consortionis Populorum membra, quae in forma regnorum constituuntur. Rector horum regnorum omnium est Carolus III rex,[1] post mortem Elizabeth II, regni Britanniarum regina consortionisque populorum conductrix.[2] Sedecim regnis hodiernis est area coniuncta 18.8 millionum chiliometrorum quadratorum. Numerus incolarum est 137 millionum, quorum maior pars (duobus millionibus exceptis) in sex civitatibus vivunt: Britanniarum Regnum, Canada, Australia, Papua Nova Guinea, Nova Zelandia, Iamaica. Pars minor, videlicet 2 millionum, in decem civitatibus modestioribus repartitur.
Index regnorum Consortionis Populorum
recensereNotae
recensere- ↑ A die 8 Septembris anno 2022.
- ↑ Her Majesty the Queen ("Reginae maiestas") apud aulam Britannicam.
Bibliographia
recensere- Bogdanor, V.; The Monarchy and the Constitution; Oxoniae: Oxford University Press; 1995
- Cox, Noel; "The Theory of Sovereignty and the Importance of the Crown in the Realms of The Queen"; Oxford University Commonwealth Law Journal; Vol. 2, No. 2; 2002
- Forsey, Eugene; Royal Power of Dissolution on Parliament in the British Commonwealth; Toronto: Oxford University Press; 1968 [1943]
- Maitland, F; "The Crown as a Corporation"; Law Quarterly Review; Vol. 17, No. 131; 1901
- McIntyre; P.; "The Strange Death of Dominion Status", Journal of Imperial and Commonwealth History; Vol. 27, No. 2; 1999; 193-212
Nexus externi
recensere- What is a Commonwealth Realm? ("Quid est regnum Consortionis Populorum?") apud aulam Britannicam