Realitas artificiosa
Realitas artificiosa fuit notio per quam Myron W. Krueger Anglice artificial reality descripsit sua circumiecta interactiva et immersiva, in rationibus agnitionis magnetoscopicae fundata, quae facit ut utens mundum digitalem omnino et expedite contingat. Hoc opus annos ante 1970 coepit, et Krueger persona magni momenti in prima novitatis realitatis virtualis nunc habetur. Artificial Reality, primus liber Kruegeranus, anno 1983 prolatus, titulo Artificial Reality 2 anno 1991 inscripto prolatus est.
In oratione hodierna, nomen realitas artificiosa saepe adhibetur ad describendam realitatem virtualem quae a realitate distingui non potest. Quod autem a notione realitatis virtualis discrepat, quae saepe ad technologiam realitatis similem adhibetur, sed facile simulatio agnosci potest.
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Kalawsky, R. S. 1993. The Science of Virtual Reality and Virtual Environments: A Technical, Scientific and Engineering Reference on Virtual Environments. Wokingham Angliae et Reading Massachusettae: Addison-Wesley.
- Krueger, Myron W. 1991. Artificial Reality 2. Addison-Wesley Professional. ISBN 0201522608.
- Rheingold, H. 1992. Virtual Reality. Novi Eboraci: Simon & Schuster.