Aperire sectionem principem

Real Madrid

societas pedilusoria Hispanica Matriti sita
Real Madrid CF
Regia Matritensis SP
Regia Matritensis SP signum
Nomen totum Real Madrid Club de Fútbol
Regia Matritensis Societas Pediludii
Nomina altera Blancos (Albi), Merengues, Vikingos
Instituta 1902
Domus Stadium Iacobi Bernabeu
Matriti, Hispaniae
Capacitas 85,454[1]
Dominus Florentinus Perez
Procurator Zinedine Zidane
Liga Prima Divisio Hispanica
2018-19 Prima Divisio Hispanica, tertium

Real Madrid Club de Fútbol ('Regia Matritensis Societas Pediludii') est societas pedilusoria Hispanica, Matriti sita. Anno 1902 instituta est nomine Madrid Football Club, usque ad annum 1920, cum rex Alphonsus XIII titulum Real ('Regia') ei praeberet, una cum apice super signum.[2]

Turma Regiae Matritensis propter albam vestem titularem nota est, itaque unum e nominibus alteris turmae Merengues est, quo Hispanice tragema album ex albumine ovorum factum significatur. In stadio Iacobi Bernabeu (vulgo Santiago Bernabéu) turma ludit, quod anno 1947 institutum est et ubi 81.004 spectatores contineri possunt[3].

Regia Matritensis 33 certamina pedilusoria Hispanica (Hispanice La Liga) vicit, itaque est societas pedilusoria Hispanica quae maximum numerum certaminum vicit. Etiam 19 Pocula Regia (Hispanice Copa del Rey), 10 Superpocula Hispanica (Hispanice Supercopa de España) et 1 Poculum Ligae (Hispanice Copa de la Liga) vicit. Regia Matritensis maxima victrix certaminis societatum Europaearum quoque est, quod terdeciens vicit. Etiam in certaminibus internationalibus Regia Matritensis maxima victrix est, quod 3 Pocula Intercontinentalia, 4 Certamina Mundanum Societatum FIFA, 2 Pocula UEFA et 4 Superpocula Europaea vicit.

FIFA Regiae Matritensi titulum 'Optimam Societatem FIFA Saeculi XX' praebuit anno 2000.

StadiumRecensere

 
Stadium Iacobi Bernabeu, vulgo Estadio Santiago Bernabéu

Regia Matritensis in stadio Iacobi Bernabeu (Hispanice Santiago Bernabéu) ludit quod anno 1947 institutum et in Ambulacro Castellanae (Hispanice Paseo de la Castellana) urbis Matriti situm est. Nomen stadii ad antiquum praesidem societatis Iacobum Bernabeu dedicatum est.

Celebri lusoresRecensere

VictoriaeRecensere

Certamina nationaliaRecensere

  • Prima Divisio Pedilusoria Hispanica (ter et triginties) (victrix maxima): 1931/32, 1932/33, 1953/54, 1954/55, 1956/57, 1957/58, 1960/61, 1961/62, 1962/63, 1963/64, 1964/65, 1966/67, 1967/68, 1968/69, 1971/72, 1974/75, 1975/76, 1977/78, 1978/79, 1979/80, 1985/86, 1986/87, 1987/88, 1988/89, 1989/90, 1994/95, 1996/97, 2000/01, 2002/03, 2006/07, 2007/08, 2011/12, 2016/17.
  • Poculum Regium (undeviginties): 1904/05, 1905/06, 1906/07, 1907/08, 1916/17, 1933/34, 1935/36, 1945/46, 1946/47, 1961/62, 1969/70, 1973/74, 1974/75, 1979/80, 1981/82, 1988/89, 1992/93, 2010/11, 2013/14.
  • Superpoculum Hispanicum (decies): 1988, 1989, 1990, 1993, 1997, 2001, 2003, 2008, 2012, 2017.
  • Poculum Ligae (semel): 1984/85.

Certamina EuropaeaRecensere

  • Poculum Europaeum vel Liga Victorum UEFA (terdeciens) (victrix maxima): 1955/56, 1956/57, 1957/58, 1958/59, 1959/60, 1965/66, 1997/98, 1999/2000, 2001/02, 2013/14, 2015/16, 2016/17, 2017/18.
  • Poculum UEFA (bis): 1984/85, 1985/86.
  • Superpoculum UEFA (quater): 2002, 2014, 2016, 2017.

Certamina mundanaRecensere

  • Poculum Intercontinentale (ter) (victrix maxima ex aequo): 1960, 1998, 2002.
  • Certamen Mundanum Societatum FIFA (quater) (victrix maxima): 2014, 2016, 2017, 2018.
  • Titulus 'Optima Societas FIFA Saeculi XX': 2000.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Real Madrid spectant (Real Madrid, Real Madrid C.F.).

NotaeRecensere