Rajat Neogy (natus in Kampala Ugandae anno 1938; mortuus Franciscopoli in California die 3 Decembris 1995) symbolas titulo Transition condidit annosque circiter tredecim edidit.

Rajat Neogy, e familia Bengalensi ortus, filius magistri scholarum, Londinii eruditus est apud Schola Studiorum Orientalium et Africanorum ubi anthropologiae studuit.[1] Inde citius domi regressus annum agens tertium et vigesimum Transition condidit, symbolas litterarias quae celebrae per Africam omnem factae sunt, collaboratoribus Ngugi wa Thiong'o, Christophoro Okigbo, Chinua Achebe, Paulo Theroux, aliis notabilibus. Anno 1968 incarceratus, mox in exsilium missus, in Accra Ganae annis 1971-1973 labores suos continuavit. Ab anno 1974 editor fuerit Wole Soyinka.

  1. Robert G. Gregory, Quest for Equality: Asian Politics in East Africa, 1900-1967 (Hyderabad: Orient Longman, 1993) p. 184 et nota 65 (Paginae selectae apud Google Books)

Bibliographia

recensere