Quintus Maecius Laetus
Quintus Maecius Laetus (quo anno natus mortuusve sit, nescimus) eques Romanus fuit. Cursus honorum eius eum in multos magistratus sustulit: Fuit curator Arabiae, praefectus Aegypti annis 200-201, praefectus praetorio cum Papiniano successor Plautiani ab anno 205. Quod adlectus fuisset inter consulares aut quod ornamenta consularia accepit, anno 215 iam consul II ordinarius creatus est[1].
Notae
recensere- ↑ Der Neue Pauly, T. 7, c. 636, Stuttgardiae 1999
Antecessores: Lucius Valerius Messalla et Gaius Octavius Appius Suetrius Sabinus |
Consul 215 cum Marco Munatio Sulla Ceriali |
Successores: Publius Catius Sabinus II et Publius Cornelius Anullinus |