Marcus Munatius Sulla Cerialis (quo anno natus sit ignoramus; mortuus est anno 219) fuit senator Romanus. Ante consulatum ordinarium, quem anno 215 gessit, legatus Augusti pro praetore Norici fuit, et anno 216 aut 217 legatus Cappadociae. Anno 219, Elagabalus imperator eum necari iussit, quod, cum Munatius iter Romam faceret, postquam legatus Cappadociae fuisset, milites qui in Bithynia hiemabant ad rebellionem concitaverat.[1] Filius eius fuit Marcus Munatius Sulla Urbanus, consul anni 234.

  1. Cassius Dio, Res Gestae LXXX 4,5


Antecessores:
Lucius Valerius Messalla et Gaius Octavius Appius Suetrius Sabinus
Consul
215
cum
Quinto Maecio Laeto
Successores:
Publius Catius Sabinus II et Publius Cornelius Anullinus