Quintus Caecilius Metellus Nepos (consul 57 a.C.n.)
Quintus Caecilius Metellus Nepos erat senator Romanus qui anno 57 a.C.n. consulatum cum Lentulo Spinthere gessit. In tribunatu adiuvante Iulio Caesare Pompei fautor, Ciceronis inimicus fuit.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 100 a.C.n., 100 a.C.n.; Roma antiqua
Obitus: 1. saeculum a.C.n.; unknown value
Patria: Roma antiqua
Obitus: 1. saeculum a.C.n.; unknown value
Patria: Roma antiqua
Familia
De gente
recenserePlebeio sed nobilissimo Caeciliorum genere ortus Quintus consulis anni 98 a.C.n. filius erat. Frater ei fuit Quintus Metellus Celer, anno 60 a.C.n. consul, soror autem uterina Mucia quam Pompeius uxorem duxerat et exeunte anno 62 a.C.n. post reditum adulterii insimulatam repudiavit. Ita tempore tribunatus Quintus Metellus Nepos Pompei adfinis erat.
De cursu honorum
recensere- 67-63 a.C.n. Legatus Pompei in bello piratico et in bello Mithridatico.
- 62 a.C.n. Tribunus plebis turbulentus fuit[1]. Iam mense decembri anni 63 a.C.n. plebem in Ciceronem excitabat et eum consulatum deponentem reum citare volebat quod cives Romanos omissa provocatione ad populum ex senatusconsulto necari iusserat. Incepto tamen destitit postquam senatores sese inimicum publicum appellaturos minabantur, si quis quae in coniuratione Catilinae opprimenda gesta erant accusaret[2]. Cum autem rempublicam turbare, adiuvante Caesare qui tum praetor erat[3], non desineret, atque legem Pompeium accientem, omnium rerum disceptator ut fieret, ad populum ferret, e qua rogatione rixae inter tribunos, in primis Metellum Nepotem et Catonem Minorem, et fautores eorum ortae erant, senatores ad senatusconsultum ultimum decurrunt, e quo consules priore anno Catilinarios necaverant. Tum perterritus Metellus Nepos ad Pompeium confugit, quamquam tribuno plebis ne unam quidem noctem extra pomerium manere fas erat[4].
- 60 a.C.n. Praetor legem Caeciliam de vectigalibus tulit quae portoria in Italia sustulit (quod tum fieri potuit ob ingentem praedam et vectigalia Asiatica a Pompeio parta). Senatores Nepoti adeo irati erant ut de nomine eius in capite legis mutando cogitarint[5].
- 57 a.C.n. Consul redeunti Ciceroni non adversabatur. Iam enim Kalendis Ianuariis (instigante Pompeio ?) sese inimicitias cum praeclaro Arpinate rei publicae causa depositurum esse pollicebatur[6].
- 56 a.C.n. Proconsul in Hispania citeriore, unus e senatoribus fuit qui Lucam Caesarem salutatum venerint[7]. Cum Vaccaeis bellum gessit ; nec gloriosa militia eius fuisse videtur[8].
Fontes
recensere- Cassius Dio, libro XXXVII Historiae Romanae, cap. 38 et 42-44 necnon libro XXXIX 6-8 et 54.
- Cicero, Brutus 247
- libro quinto Epistularum ad Atticum II.6-9
- libro quinto Epistularum ad Familiares I-IV
- Post reditum ad senatum 25
- Pro Murena 81
- Pro Sestio 11 et 72
- Plutarchus, Cato Minor 20 et 26-29.
- Caesar 21
- Cicero 23 et 26.
- Suetonius, De Vita Caesarum, Divus Iulius 16.
Notae
recensere- ↑ Plutarchus, Cato Minor 20.
- ↑ Dio Cassius 37.42
- ↑ Suet. Iul. 16.
- ↑ Dio Cassius 37.43. Plutarchus, Cicero 26.
- ↑ Dio Cassius 37.51.
- ↑ Pro Sestio 72 Red. ad sen. 25.
- ↑ Plut., Caes. 21.
- ↑ Dio Cassius 39.54.
Antecessores: Lucius Calpurnius Piso Caesoninus et Aulus Gabinius |
Consul 57 a.C.n. cum Publio Cornelio Lentulo Spinthere |
Successores: Gnaeus Cornelius Lentulus Marcellinus et Lucius Marcius Philippus |