Quinquertium[1] vel pentathlum[2] (Graece πένταθλον, ex πέντε 'quinque' + ἆθλος 'certamen') est certamen athleticum quod ex quinque artibus athleticis constat. Apud Graecos antiquos quinquertium, Olympiorum antiquorum pars, ex quinque artibus[3] vel exercitationibus uno die habitis constitit: saltu, iaculatione, disci iactu, cursu et denique luctatione. Quinquertiones vel pentathli, viri qui quinquertio certare solebant, inter athletas sollertissimas numerabantur. Quinquertiones saepe militiam discentes arte sua docti sunt, namque omnes ex his quinque artibus bello utiles putabantur.

Tres quinquertii artes magni aestimatae (discus, hasta, saltus [saliendi pondere indicatus]). Ex poculo Attico anno fere 490 a.C.n. confecto.
  1. "Quinquertium vocabant antiqui quod Graeci πένταθλον. . . . Livius quoque ipsos athletas sic nominat: Quinquertiones praeco in medium provocat" (Festus, 340.8).
  2. Paul. Fest. p. 211 Müller: "Pentathlum ... antiqui quinquartium dixerunt. Id autem genus exercitationis ex his quinque artibus constat, iactu disci, cursu, saltu, iaculatione, luctatione."
  3. Quinquertium (< quinquartium) ex quinque artibus constabat.

Nexus externi

recensere
 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!