Quidditas in philosophia scholastica fuit unum ex nominibus essentiae rei, ad verbum suum "quod est." Nomen a to ti ên einai, Graeca Artistotelis locutione, a scholasticis mediaevalibus deductum est, 'quod fuit esse [rem datam]' significans. Nomen proprietates describit quae inter substantiam peculiarem (exempli gratia, homo ipse) aliosque sui generis partiuntur. Quaestio "Quid est?" descriptionem generalem per commonalitatem rogat; quod est quidditas. Haec notio a philosophis scholasticis cum haecceitate rei saepe comparabatur, quam positivam hominis proprietatem esse crediderunt, quae hominem fecit hunc homine ipsum, et neminem alium. Hoc sensu in "Quiddity," poemate Georgii Herberti poetae Anglici adhibetur.

Alii sensus

recensere
  • Mythistoria The Quiddity of Will Self Samuelis Mills (Londinii: Corsair, 2012), ISBN 9781780331133.
  • Mythistoria Quiddity Eduini Page (Red Pill Publications Ltd., 2013).

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Naquib al-Attas, Syed Muhammad. 1990. On Quiddity and Essence: An Outline of the Basic Structure of Reality in Islamic Metaphysics. Kuala Lumpur: International Institute of Islamic Thought and Civilization, International Islamic University. ISBN 983996285X.

Nexus externi

recensere
 
stipula

Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes!