Quercus falcata leaf bark.jpg

Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Fagales 
Familia : Fagaceae 
Genus : Quercus 
Sectio : Lobatae 
Species : Q. falcata 
Quercus falcata 
Michx.  
Territorium
Quercus falcata range map 1.png

Quercus falcata (Anglice: southern red oak, Spanish oak), est arbor Lobatarum, sectionis quercuum rubrarum generis Quercus, in Civitatibus Foederatis septentrio-orientalibus endemica. Habitat in sitibus siccis arenosisve a Novo Eboraco meridiano (Insula Longa) meridiem versus ad Floridam mediam et occidentem versus ad Missuriam meridianam Texiamque orientalem.

Planta est arbor magnitudine media, decidua, ad 25–30 m alta, raro 35–38 m (specimina in silva culta), trunco ad 1.5 m lato, corona capite lato summo rotundo. Folia sunt 10–30 cm longa et 6–16 cm lata, 3–5 lobis acutissimis, saepe curvatis, apice setosa, medio lobo longo et angusto; parvus numerus loborum longorum angustorum est pro diagnosi. Fundamentum folii est distincte rotundum in formam campanulae invertae. Semen est glans brevis, 9–16 mm longa, testacea clara; glans fine suae temporis alteri maturescit. Cortex est atrofumosus, cristis angustis non profundis.

NotaeRecensere


Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Quercum falcatam spectant.
  Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!