Quartzites[1] vel quarzites[2] est saxum metamorphicum, cuius pars maior quartzum est (alia quartziti composita sunt mica, spathum etc.). E saxo arenaceo per metamorphismum gignitur. Diversis coloribus quartzites invenitur, albescens et rubescens et canescens. Granite durior est et maiore labore secatur vel politur.

Saxa quartzitica Armoricae
Murus lapidibus quartziticis constructus Finniae

NotaeRecensere

Nexi externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad quartzitem spectant.
  • Quartzites {Britannica) (Anglice)
  • Quartzites (Encyclopaedia Russica magna) (Russice)
  • Quartzites (Encyclopaedia Norvegica) (Norvegice)