Pyrrhonei[1] fuerunt, qui se Pyrrhonem (360270 a.C.n.), primum philosophum scepticum, subsequi profitebantur. At obscurum est, quae ratio Pyrrhoneorum cum ipso Pyrrhone intercesserit. Pyrrho ipse nihil scripsit, sed Timonem habuit discipulum, qui de vita et doctrina praeceptoris scripsit, quae quidem scripta in paucis tantum fragmentis conservata sunt. Doctrina Pyrrhoneorum hodie Pyrrhonismus appellatur. Quae schola sceptica ab Aenesidemo saeculo I a.C.n. condita re vera innotuit adumbrationibus Pyrrhoneis, quas Sextus Empiricus saeculo II exeunte vel ineunte saeculo III conscripsit. Saeculo XVII Pyrrhonismus idem valebat ac scepticismus.[2]

De doctrina

recensere

Pyrrhonei vitabant, ne ullas acciperent propositiones, quae varietatem opinionum adferrent nec sua sponte intellegerentur. Immo numqum quaerere desierunt. Neque adprobare volebant, si quis "nihil sciri posse" dixerit, nam dogmatizare illis videbatur. Pyrrhonei igitur ad scepticismum universalem tendebant: ab opinando abstinebant (ἐποχή), dogmata fugiebant.

Cum Stoici et Epicurei tum etiam Pyrrhonei philosophia sua ad tranquillitatem animi sive ataraxiam tendebant, quam consecuturum esse putabant eum, qui animum suum ita formaverit, ut propositionibus ad res obscuras pertinentibus non se obligaret. Etiam credebant opiniones et iudicationes inanes ad varias cupidines, dolores et frustrationes ducere: hominem his omnibus incommodis liberari, dum nullam iudicationem ceteris praeponeret. Cum quidem ataraxia absoluta vitae cotidianae obesset, Pyrrhonei moribus sollenibus non obstabant.

Bibliographia

recensere
  • Clayman, D. (2010) Timon of Phlius: Pyrrhonism into Poetry. Walter de Gruyter.
  • Johnson, B. (2001) On the coherence of Pyrrhonian Skepticism. Philosophical Review, 110: 521–61.
  • Kuzminski, Adrian (2008) Pyrrhonism: How the Ancient Greeks Reinvented Buddhism. Studies in Comparative Philosophy and Religion. Lexington Books.
  • Powell, Thomas C. (2001) Fallibilism and Organizational Research: The Third Epistemology. Journal of Management Research 4:201–219.
  • Svavarsson, S. (2010) Pyrrho and Early Pyrrhonism, The Cambridge Companion to Ancient Scepticism, ed. R. Bett, 36–57. Cambridge University Press,