Pyramis Studnitia[1] (Theodisce Studnitzpyramide) est parva pyramis lapide sabuloso anno 1770 erecta iussu Ioannis Adamo de Studnitz in propriis hortis tempore quo ille adhuc vivebat. Agitur de sepulcro tunc in Europa inusitatissimo. Prope Gymnasium Ernestinum media in Gota sita est.[2]

Pyramis Studnitz in urbe Gothensi.
Sepulcrum intra pyramidem.

Descriptio

recensere

Constructor pyramidis funebris fuisse fertur Fredericus Gulielmus Döll, sculptor loci et discipulus Ioannis Antonii Houdon, artificis Francici. Pyramis redintegrata est anno 2001. Materia lapidosa ex lautumiis apud vicum Seebergen in oriente Gotae sitis venit. Multis post annis ad instar pyramidis Sepulcri Cestii Romae sepulcreta similia facta sunt; velut e.g. illud cenotaphium ab Antonio Canova in honorem Mariae Christinae archiducissae Austriacae Vindobonae positum, et Pyramis Carolsruhensis, quae annis a 1823 ad 1825 secundum ichnographiam Frederici Weinbrenner confecta est.

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Epistula circularis associationis Volkssolidarität.

Nexus externi

recensere