Publius Decius Q.f. Mus (quando natus sit, nescimus, mortuus est anno CCCCXIII [340 christianorum]) vir publicus egregius Romanus e plebe ortus saeculo quinto post urbem conditam (quarto saeculo a.C.n.) fuit.

Decius Mus se deis vovit; Tabula picta Petri Pauli Rubens anno 1617/18

Filius eius Publius Decius P.f. Mus, mortuus anno CCCCLVIII (295 a.C) ipse quater consul fuit.

Cursus honorum

recensere

Anno CCCCIII (352 chistianorum) Decius cum aliis quinquevir mensarum erat, qui inopiam plebeiorum sublevarent[1]. Anno CCCCXIII (340 chistianorum) T. Manlio Torquato consulibus contra Latinos apud montem Vesuvium pugnavit et se deis devovit: proelio necatus est, sed Romani victoriam adepti sunt[2].

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VII 21,6
  2. op.cit., VII 3 seqq.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Decium Murem spectant.


Antecessores:
Gaius Plautius Venox Hypsaeus II et Lucius Aemilius Mamercinus Privernas
Consul
340 a.C.n.
cum
Tito Manlio Torquato III
Successores:
Tiberius Aemilius Mamercinus et Quintus Publilius Q.f. Philo