Scophthalmus maximus
Scophthalmus maximus est species piscium familiae Scophthalmidarum, quae in aquis marinis vel salmacidis oceani Atlantici, maris Baltici, maris Mediterranei habitat.
Ordo : Pleuronectiformes
Familia : Scophthalmidae
Genus : Scophthalmus
Species : S. maximus
(Linnaeus, 1758)
- Pleuronectes maximus Linnaeus, 1758
- Pleuronectes turbot Lacepède, 1802
- Psetta maxima (Linnaeus, 1758)
- Psetta maxima maxima (Linnaeus, 1758)
- Rhombus aculeatus Gottsche, 1835
- Rhombus magnus Minding, 1832
- Rhombus maximus (Linnaeus, 1758)
- Rhombus stellosus Bennett, 1835
- Scophthalmus ponticus Ninni, 1932
Apud Romanos antiquos
recensereApud Romanos antiquos pisces similes bos, passer, rhombus appellabatur. Rhombus epulum elegans habebatur. Martialis de forma piscis dicit: "Quamvis lata gerat patella rhombum, / rhombus latior est tamen patella".[2] Iuvenalis historiam magni rhombi refert:
cum iam semianimum laceraret Flavius orbem
ultimus et calvo serviret Roma Neroni,
incidit Hadriaci spatium admirabile rhombi
ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon,
implevitque sinus; neque enim minor haeserat illis
quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem
solibus effundit torrentis ad ostia Ponti
desidia tardos et longo frigore pingues.
destinat hoc monstrum cumbae linique magister
pontifici summo. quis enim proponere talem
aut emere auderet, cum plena et litora multo
delatore forent? dispersi protinus algae
inquisitores agerent cum remige nudo,
non dubitaturi fugitivum dicere piscem
depastumque diu vivaria Caesaris, inde
elapsum veterem ad dominum debere reverti.
si quid Palfurio, si credimus Armillato,
quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto
res fisci est, ubicumque natat. donabitur ergo,
ne pereat.[3]
Plinius Secundus de his piscibus scribit "squatina et rhombus abditi pinnas exertas movent specie vermiculorum, item quae vocantur raiae",[4] atque "Marinorum alii sunt plani, ut rhombi, soleae ac passeres, qui ab rhombis situ tantum corporum differunt—dexter hic resupinatis est illis, passeri laevus, alii longi, ut murena, conger.[5]
Notae
recensere- ↑ Golani, D.; Kada, O.; Nouar, A.; Quignard, J.P.; Cuttelod, A. (2011). "Scophthalmus maximus". The IUCN Red List of Threatened Species 2011: e.T198731A9089507 Downloaded on 27 March 2018.
- ↑ Marcus Valerius Martialis, Epigrammata 13.81 13.81.
- ↑ Decimus Iunius Iuvenalis, Saturae 4.37–56.
- ↑ Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia 9.144.
- ↑ Gaius Plinius Secundus, Naturalis Historia 9.72.
Bibliographia
recensere- De re coquinaria
- Grimod de la Reynière, Almanach des gourmands vol. 1 (1803) pp. 78-79 editionis 2ae
- Maria Antonius Carême, Le Maître d'hôtel français (1822) vol. 2 pp. 82-84
- Praecepta culinaria
- 1654 : Iosephus Cooper, The Art of Cookery Refin'd and Augmented, containing an Abstract of Some Rare and Rich Unpublished Receipts of Cookery collected from the Practise of that Incomparable Master of These Arts, Mr. Jos. Cooper, Chiefe Cook to the Late King. Londinii: R. Lowndes (pp. 73-74 apud Google Books) ("How to fry turbut")
Nexus externi
recensereSitus scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List • WoRMS: Marine Species • FishBase • INPN France |
Vide "Scophthalmum maximum" apud Vicispecies. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Scophthalmum maximum spectant. |