Aperire sectionem principem
Cherry Stella444.jpg
Fructus Pruni avium

Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Rosales 
Familia : Rosaceae 
Subfamilia : Prunoideae 
Horan.
   
Subdivisiones: Typus

Prunoideae fuerunt subfamilia Rosacearum, sic a Paulo Theodori f. Horaninow anno 1847 nominibus "Prunariae vel Amygdalaceae" rite statuta. Idem fere grex plantarum anterius in familia, nomine olim "Pruniferae" et posterius "Prunaceae", anno 1820 a Martinov erectus erat; postea rursus in tribu reductus, nomine "Pruneae", auctoribus Bentham et Hooker filio; nomine "Amygdaleae", auctore de Candolle. Nomen "Amygdaloideae", ab Arnott anno 1820 statutum, etiam reperitur. Hodie status horum generum controvertitur; satis constat e subfamilia Spiraeoidearum evenisse, sed an divisionem (tribum vel subtribum) aut duas divisiones constituunt, non liquet.

Genera in hanc subfamilia comprehensa fuerunt Maddenia, Oemleria, Prunus, Prinsepia.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Amygdaleas spectant (Amygdaleae, Amygdaloideae).

BibliographiaRecensere

  • G. A. W. Arnott, Botany (1820) p. 107
  • G. Bentham, J. D. Hooker, Gen. Pl. vol. 1 (1865) pp. 601-602
  • A. P. de Candolle, Prodr. vol. 2 (1825) p. 529
  • P. F. Horaninow, Char. Ess. Fam. (1847) p. 158
  • I. Martinov, Tekhno-Bot. Slovar (1820) p. 511