Proteus anguinus est species proteidarum. Sicut praeclara species Ambystoma mexicanum et Proteus anguinus salamandra neotenica est. Vivit madidis in antris in Italia septentrionali et ad litus Slavorum meridionalium, Croatia regionibusque proximis sitis.

Duo Protei anguini

Classis : Amphibia 
Ordo : Caudata 
Familia : Proteidae 
Genus : Proteus 
Species : P. anguinus 
Proteus Anguinus 
(Laurenti, 1768)  
Conservationis status

Neoteniae causa cogitaverunt biologi cum in tempore diluviei octodecima saecula Proteos anguinos ex antris prolutos invenierent animalia species piscium esse.

Signa vulgaria

recensere

Hoc animal longe fere sicut anguilla perrecta (20–30 cm) est et alba absentiae causa pigmentorum, sed branchiae rubicundae sunt. Extremitates sunt tenues; ad antepedem tres digiti, ad posterium pedem duo versantur. Caput cum oculis imperfectis longum est.

Signa animalium ex Dubocica spelunca

recensere
 
Animal ex Dubocica spelunca.

Inveniuntur in spelunca Dubocica Protei anguini obscuris cum pigmentis et videlicet oculis figurant videntibus. Nonnulli biologi dicent illa animalia subspecies novum esse (Proteus anguinus parkelj), sed alii niologi dubitant, quod Proteus anguinus fabricatur, si sub luce vivit, quod equidem vita insolita est, pigmenta obscura. Controversia nondum diiudicata est.

Bibliographia

recensere
  • Hervant, F., Mathieu, J., & Durand, J. (2001). "Behavioural, physiological and metabolic responses to long-term starvation and refeeding in a blind cave-dwelling (Proteus anguinus) and a surface-dwelling (Euproctus asper) salamander." Journal of Experimental Biology, 204(2), 269–281.

Nexus externi

recensere