Proletarii totius mundi, coalescite!
(Redirectum de Proletarii omnium patriarum, coalescite!)
"Proletarii totius mundi, coalescite!"[1] (Theodisce: Proletarier aller Länder, vereinigt euch!) est adagium motus communismi.
Primum in Praeconio Communisticae Factionis a Carolo Marx et Friderico Engels anno 1848 edito apparuit, fuit adagium quoque publicum Unionis Sovieticae, atque in sepulcro Marx inscriptum est epitaphium. Adagium revera e libro De unione operariorum a Flora Tristan(d) anno 1843 edito oritur, quem auctores aperte non memoraverunt etsi legerunt (eundem typographum eosdemque multos commilitones habuerunt).
Idem adagium Anglice, verbatim Workers of all lands, unite! Londinii in Caroli Marx sepulcro inscriptum est.
Notae
recensere- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.