Processio feria VI in Passione Domini (Locoritum)
Locoriti[1] in Franconia Inferiore processio die Passionis Domini fit, quae totius Germaniae vetustissima habetur.[2] Cui intersunt milia Christifidelium piorum et visitatorum curiosorum.
Feria sexta autem septimanae sanctae simulacra tredecim magnitudine naturali eminentia ante meridiem ab area ante Fanum Sancti Michaelis sita in dispendio viarum Große Kirchgasse, Lohrtorstraße, Seeweg, Fischergasse, Grabenstraße, Anlagenstraße, Alfred-Stumpf-Straße, Hauptstraße retransportantur ad initium. Ex anno 1960, cum res feruntur, silent voces humanae: solum tympana pulsantur et instrumentis canitur.
Constat eius originem—quoad imagines et ornamenta—magis magnificam fuisse, quando omnia modum in Barocum instituta erant post bellum triginta annorum. Quod cum ita sit, historici gaudent mentione prima in ratione quadam quae parochiae Sancti Michaelis anno 1656 inducta erat.
Ordo circuitus
recensereAgalmata a fabris variis portanda sunt: etiam infantium participum parentes ut opifices sint exigitur.
Ecce ordo procedentium:
- ministrantes cum cruce et vexillis nigris
- musici capellae localis
- insignia et baculi artificum
- cuparii, braxatores, hospites cum scaena Ultimae Cenae
- carpentarii, vitrarii, tornatores cum scaena Christi sanguinem sudantis in monte Golgotha
- vehicularii et fabri (claustrarii) cum scaena Christi a militibus Romanis capti
- restiones, cultrarii, figuli cum scaena Christi qui ludibrio habetur
- sutores, sellarum artifices, architecti cubilium, membra familiae Kolping cum scaena flagellationis
- macellarii et alimentarii cum scaena Ecce homo
- hortulani, agricolae, fructuum venditores, saltuarii—qui Christo in cruce baiulanda succurrant
- vestifices et vestium negotiatores cum scaena Salvatoris vestimentis spoliati
- caementarii, dealbatores, tectores cum scaena crucis quinque vulnerum depictorum
- motus Puerorum Exploratorum Sancti Georgii et motus operariorum catholicorum cum scaena passionum nostris temporibus ferendarum
- virgines cum scaena Deiparae desperantis
- pistores et tabernarii—stantes ante sepulcrum Domini
- quadrigae igneae cum scaena Ionae quem cete exspuit (signum resurrectionis)
- discipuli quidam
- symphoniaci tribus Wombach
- clerici et homines publici
- plebs
Bibliographia
recensere- Karl Anderlohr, Förderkreis Lohrer Karfreitagsprozession e.V.: Die Lohrer Karfreitagsprozession. G-Medien GmbH, editio altera, Locoriti 2012, ISBN 978-3-944413-07-5.
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad processionem Locoritensem spectant. |
- Situs proprius processurorum.
- relatio in ephemeride communistica Neues Deutschland, 23 Martii 2008.
Notae
recensere- ↑ Thomas Josef Möhler: "Lohr über 1850 Jahre alt?" - Apud: Main-Echo, 10 Februarii 2010.
- ↑ "Der Leidensweg Christi in Lohr am Main," apud BR, 28 Martii 2013.