Processio dominicae in Palmis Hagiopolitana
Dominicis in Palmis de passione Domini fit in urbe Hagiopoli in Eichsfeldia venusta maximaque Processio dominicae in Palmis (Theodisce: Palmsonntagsprozession Heiligenstadt). Quotannis veniunt illuc multa milia christifidelium. Gravitudini ostendendae UNESCO anno 2016 processionem hereditatis mundialis spiritalis exemplum agnoscebat. Processio in regione Thuringiae ubi catholicismus viget inter totius anni ecclesiastici eventus maximos adscribi potest.
Historia
recensereOmni dominica in Palmis turba orantium spectantiumque satis magna in Hagiopolitanis viis volvitur. Origo eius in Medio quod dicitur aevo invenitur. Tempore sic dictae Reformationis, cum multi Hagiopolitani iam asseclae novae fidei facti essent, processiones tales cito in oblivionem ceciderunt. Verisimiliter in initio processio nostra non dominicis in Palmis sed feriis VI in Parasceve fiebat. Anno 1734 autem a die Passionis DNIC in dominicam in Palmis translata est. Postquam anno 1575 archiepiscopus Moguntinus Daniel Brendel de Homburg in Eichsfeldiae regionem iesuitas misit, monachi pristina spectacula artis dramaticae christiana atque processiones renovabant. Anno 1581 prima vice instrumenta cruciatuum in Iesu Christo inflicti cum figuris magnis publice portari iusserunt. Ita melius et modo magis viventi passio Domini ante oculos ponatur. Statuae eaedem usque ad tempus nostrum monstrantur.
Ostentus stationum sex mobilium
recensere- Imago (sculpta) prima est de Ultima Cena. Christus benedicit manu dextera sublata calicem, quem a manu sinistra tenet.
- Imago secunda agoniam Iesu Christi in Monte Olivarum completam demonstrat. Christus genuflexus et sanguinem sudans de doloribus patiendis cogitat, cum angelus eum firmat et passionem subeundam proponit.
- Imago tertia Dominum Iesum irridio habent: oculis tectis et manibus ligatis tormenta Christum circumdant.
- Imago quarta crucifixum magnum est - signum salvationis, vitae, spei.
- Imago quinta territam matrem dolorosam Mariam in manibus suis filium mortuum tenentem depingit.
- Imago sexta est sanctum sepulcrum ornatissimum. Flores et corona victoris in tumba posita resurrectionem Christi de morte victoris personant.
Echo spiritualis
recensereAnno 1992 multitudo fidelium maxima adfuit. In fine processionum benedictio specialis spargitur Sanctae crucis particula. Omnibus primo participantibus processio eventus vere ingens est. Etiam auctor notissimus et protestanticus Theodorus Storm, qui annis a 1856 ad 1864 in tribunali Hagiopolitano iudicis munere functus est, motus fuit valde actis his sanctis visis. Id in fabula praetitulata Veronika legi potest. Constat processionem Hagiopolitanam continuo testimonium de Eichsfeldiae catholicitate optimum perhibuisse perhibere perhibituram.