Primum bellum Macedonicum
Primum bellum Macedonicum inter Philippum V regem Macedonicum et rem publicam Romanam gestum est.
Bello Punico secundo ineunte, Romanis, cum plurimas clades a Philippo V rege accepissent, bellum indictum est eo consilio ut civitatum maxime adfinitarum Illyriae, quae bello Illyrico peracto clientelae Romanae rei publicae factae erant, vi potiri. Itaque ne duabus ex partibus premeretur socialis belli contra Aetolos gesti finem fecit. Etiamsi initio bene ac feliciter Illyrorum principem Scerdilaidam impugnavit classemque exstrui ordinavit, denique metu compulsus bello navali contra classes Romanas abstinuit.
Itaque belli exordium rite annus 215 a.C.n. habetur, cum Philippus se Hannibali foedere iungeret. Licet Philippus anno 213 Lissos oppidum iuxta Hadriaticum mare situm caperet tamen numquam a Poenis vel navibus vel copiis iuvatus est. Praeterea etiam coactus est sociis suis Achaiis contra Lacedaemones, Elidem et Messenem pugnantes auxilio venire. Denique cum bene ac feliciter in Thracia rem gessisset Attalus I Pergamorum rex constituit esse eum debellandum. Romani quidem cum Graeciam Poenorum avertendorum causa neglexissent anno 212 foedere cum Aetolis Philippo inimicissmis se iunxerunt.
Etiamsi iunctis Romanorum cum Pergamenis classibus maria Philippo nunc omnino clausa erant ille tamen primo tempore prospere in Macedonia hostibus restitit. Anno tantum 209 a.C.n. in summum periculum decidit Macedonium res Dardana cum gens in fines suas irrumperet. Tamen non solum Attalum regem belli continuatione distraxit foedere se Bithyniae principi iungens, sed etiam Aetolos anno 206 cum a Romanis coactus esset, ut pacem secum componerent. Anno 205, omnes factiones pacem aequam apud Phoinike sanxerunt. Philippo non solum Graeciam dominatione tenere, sed etiam Lissum captum retinere concessum est.
Bibliographia
recensere- Hans-Joachim Gehrke: Geschichte des Hellenismus, München 2003
- Frank William Walbank: Philip V of Macedon, Cambridge 1967
- Robert Malcolm Errington: Rome and Greece to 205. In: The Cambridge Ancient History. Bd. 8: Rome and the Mediterranean to 133 BC. Cambridge 2004, S. 94–105. ISBN 0-521-23448-4