Praetervolatus spatialis est genus operationum spatialium in quo vehiculum spatiale aliud corpus caeleste praetervolat, utpote destinatum plerumque suae missionis spatii explorandi aut fontem quendam hypoboetheseos? gravitatis ad impellendum ceteris destinatis[1]. Vehicula spatialia quae praecipue ad hunc finem designata sunt nuncupantur vehicula spatialia praetervolatoria, etiamsi hanc notionem hactenus adhibuerint etiam quoad asteroides Tellurem praetervolantes.[2] Parametri? qui maioris sunt momenti, sunt proximitas appropinquationis temporis et spatii.[3]

Imagines ab Voyager 2 satellitis Ganymedem praetervolantis collectae in sytemate Ioviano

Praetervolatus vehiculorum spatialium

recensere

Decursus praetervolatorii a planeta, satellite, re non planetario nempe a parvulo systematis solaris corpore peraguntur.

Planetariae praetervolatuss usu venire solent planetis Martis Tellurisque utputa:

  • Indicem tellurestrium praetervolatuum
  • Praetervolatus Martianas

De praetervolatu cometae agitur, cum Explorator Cometarum Internationalis (prius ISEE-3) 4800 fere millia passuum mense Septembri anni 1985i praetervolaret a nucleo Cometae Giacobini-Zinner.

Alibi quoque praetervolatus adhibent utpote apud Lunam Telluris, nomine praetervolatus lunaris. Apollo 13 receptaculum oxygenii displosum habebat, proinde praetervolaret oportebat circa Lunam. Artemis 2 praetervolatum quoque comprehendit.

 
Galileo asteroidi 243 Ida obviam it.
 
Illustratio satellidis cubicalis MarCO 6U.

Quoad Martis praetervolatum, notio huc relata est conventus Martis praetervolatorius, ubi vehiculum spatiale intrare nequit orbitam, sed convenit ante et post planetam praetervolandam cum aliis vehiculis. Martianarum praetervolatuum ratio computabatur decennio sexto decimo.? Eo tempore, NASA designabat coniunctionem cuiusdam manipuli descensorii, superficiei brevis commorationis, ascendensque vehiculum MEM (Mars Excursion Module) vocarunt.

Praetervolatus Mariner IV mense Iulio 1965 nuntiavit subtiliora data de atmosphaera Martis aspectumque eiusdem superficiei propinquiorem quam antea.

 
Tabula traiectorii New Horizons Plutonem praetervolantis

Praetervolatus Mariner 6 necnon Mariner 7 ad Martem anno 1969 anacalypsin? effecit in notitiis de eadem planeta augendis. Resultata infrarubra horum vehiculorum demonstravit atmosphaeram Martis ex carbonio dioxidato compositam esse, eosque vestigia aquae in Martis superficie invenisse.

Anno 2018, praetervolatus peractus est ad nuntios mutuo mediandos. Ambo vehicula missa Martem impetrantes, feliciter data mediare potuerunt 26 Novembris 2018.

Praetervolatus naturalis

recensere
 
Asteroides Tellurem praetervolans, interdum a detectro radioelectrico incisus.

Praetervolatus interdum adhibetur, ut appropinquationes motusque asteroidum describantur.[4][5]

Hoc usi sunt, cum cometa quaedam Martem anno 2014 praetervolasset.