Praesepe
(Redirectum de Praesaepes)
Praesepe[1] est locus praeseptus, stabulum pecore vel equis designatum, et praecipue locus ubi haec bestia aluntur. Etiam receptaculum cibi in stabulo positum significat.
In Bibliis
recensereIn Evangelio secundum Lucam, Iesus infans in praesepe (Graece φάτνη) reclinatus est quia nihil melius praesto erat: "Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio: quia non erat eis locus in diversorio."
In nativitatis Iesu memoria, praesepia in domibus et ecclesiis tempore natalicio collocantur. Iuxta praesepe, bos et asinus adstant quia Isaias[2] dixit: "Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit."
Liber
recensere- Biblia Sacra iuxta Vulgatam Clementinam. Nova editio. Logicis partitionibus aliisque subsidiis ornata a Alberto Colunga, O.P. et Lautentio Turrado professoribus sacrae scripturae in P. Universitate Eccl. Salmanticiensi. Quarta Editio. Biblioteca de autores Cristianos. Matriti MCMLXV (sic in libro, Arabice 1965).
Notae
recensere- ↑ Praesēpe, gen. praesēpis, est prima forma in Oxford Latin Dictionary data; aliter praesaepe, praesēpium, praesaepium.
- ↑ paragrapho 1, sententia 3
Nexus interni
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad praesepia spectant. |