Aperire sectionem principem

Praemium Pulitzer photographiae dicatum fuit praemium Pulitzer Americanum quotannis diurnariis concessum. Quo pro praemio anno 1942 instituto anno 1968 duo praemia diunariorum photographicorum reposita sunt: Praemium Pulitzer photographiae expressionis dicatum et "praemium Pulitzer photographiae nuntiorum localium dicatum", quod praemium Pulitzer photographiae nuntiorum instantium dicatum anno 2000 refectum est.

Praemia Pulitzer per legatum Iosephi Pulitzer constituta sunt, quo quattuor praemia arti diurnariorum dicata subiecta et anno 1917 instituta sunt. Octo praemia artis diurnariorum quotannis ante 1942 concedi solebant, sed recentius quattuordecim sunt, inter quae duo diurnariis photographicis dicata.

VictoresRecensere

Praemia 26 simpliciter pro photographia per 26 annos concessa sunt, inter quae duo anno 1944 (ob opus 1943 factum) et nullum anno 1946.[1]

NotaeRecensere

Nexus externoRecensere