Pozzino (Italiae physicalis)
Pozzino
Pozzino
Situs in Italia

Naufragium Baratti B seu Pozzino (Italiane relitto del Pozzino) est vestigium cuiusdam navis saeculo II a.C.n. ante Populoniam sub aquis Sinus Baratti(it) submersae, anno 1974 inventae, ab 1982 usque in 1989 exploratae. Inter reliquia ibi reperta sunt instrumenta chirurgica, pyxides fere 150 buxeae ad aromata continenda, pyxisque maior intra quam pilula medica duo celabantur quae ex Achillea millefolio, Dauco carota, Raphano sativo, Petroselino crispo, Apio graveolenti, Allio cepa, Brassica oleracea composita esse censentur.[1] In eadem nave iacebant cyathi vitrei origine Syropalaestini, "a pitcher in Cypriot style,"? amphorae vinariae Rhodenses, lucernae Asiae Minoris aëneae, ceramica fortasse Pergami et Athenis facta, rami vineae, semina olearum.

  1. Wendy L. Applequist et Daniel Moerman, "Yarrow ( Achillea millefolium L.): A Neglected Panacea? A Review of Ethnobotany, Bioactivity, and Biomedical Research" in Economic Botany vol. 65 (2011) pp. 209–225, praesertim p. 211

Bibliographia

recensere
 
Pyxides buxeae minores ad simplicia medicamenta continenda, maiores in quibus pilula medica reperta sunt. Museum Archaeologicum Territorii Populoniensis(it).

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad naufragium Pozzino spectant.
 
Patera vitrea Syropalaestinensis saeculo II a.C.n. ineunte facta. Museum Archaeologicum Territorii Populoniensis(it)